Iosue 7:26
Congregaveruntque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in præsentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, vallis Achor, usque hodie.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 25:8ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël:
Deuteronomy 13:18quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.
Joshua 8:29regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Præcepitque Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce: projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in præsentem diem. + 8.29 Regem. ID., homil. 8. Rex Hai in ligno gemino suspenditur, etc., usque ad de diabolo autem ait: Novissimus inimicus destruetur mors, etc. I Cor. 15. ID. LXX: In gemino ligno, hoc est lignum scientiæ boni et mali, etc., usque ad Ipse est novissimus Adam in spiritu vivificante.
2 Samuel 18:17Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis: omnis autem Israël fugit in tabernacula sua.
2 Chronicles 29:10Nunc ergo placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël, et avertet a nobis furorem iræ suæ.
Psalms 85:4lætifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. 1