Iosue 8:20
Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: præsertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:28intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
Judges 20:41qui prius simulaverant fugam, versa facie fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Benjamin, in fugam versi sunt,
Psalms 48:5Inclinabo in parabolam aurem meam; aperiam in psalterio propositionem meam. + 48.5 Inclinabo. HIER. Humiliabo me veritati intus loquenti, quæ docet loqui in parabolis, ne omnibus pateat. 1
Isaiah 34:10Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.
Revelation 6:15et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium: + 6.15 Reges terræ. Secundum diversos honores sæculi quos nolentes perdere, delent fidem. Divites. Quidquid mali volunt implentes. Fortes. In subvertendis aliis. Servus peccati, liber justitiæ. Hi desperantes a sanctis, auxilia dæmonum quærunt, ut se illi liberent in quibus confidebant.
Revelation 19:3Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum.