Iosue 8:27
Jumenta autem et prædam civitatis diviserunt sibi filii Israël, sicut præceperat Dominus Josue.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum:
Cross References
Numbers 31:22aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum, + 31.22 Aurum. Tempus belli est in hoc mundo contra nequitias spirituales et concupiscentias carnales. Spectat nos angelorum chorus, et virtutum cœlestium pia erga nos pendet exspectatio, quando vel quomodo de prælio revertamur, quis plus afferat auri vel argenti, quis lapides pretiosos curiose intuetur. Requirunt etiam qui deferunt æs, qui ferrum, qui plumbum, vel vas ligneum, vel fictile aut aliquid hujusmodi magnæ domus usibus necessarium. Secundum ergo ea quæ quisque detulerit, mansionis ei meritum deputabitur. Probantur tamen hæc omnia, alia per ignem, alia per aquam uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Et lavabitis, etc. ORIG., ubi supra. Vides quomodo purgatione indiget omnis qui exit de prælio hujus vitæ, etc., usque ad ut mundus ingrediatur civitatem Dei.
Deuteronomy 3:7jumenta autem et spolia urbium diripuimus.
Joshua 11:4Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena quæ est in littore maris, equi quoque et currus immensæ multitudinis.
Matthew 20:15Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? + 20.15 Aut non licet. Stulta quæstio contra bonitatem Dei. Quærendum esset, non si daret quod non deberet: sed si non quod deberet. An oculus tuus, etc. Vere Judæi pravam intentionem habuerunt qui prohibuerunt apostolos gentibus loqui, ut salvæ fierent.