Iosue 9:1
Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant juxta Libanum, Hethæus et Amorrhæus, Chananæus, Pherezæus, et Hevæus, et Jebusæus, + 9.1 Congregati, etc. ADAM., hom. 9 in Jos. Ex his quæ gesta sunt, etc., usque ad conteretur Satanas sub pedibus servorum ejus Rom. 16..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israël uno animo, eademque sententia.
Cross References
Exodus 3:17Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle. + 3.17 Ad terram fluentem lacte et melle, etc. AUG., Quæst. 4 in Exod. Utrum hoc spiritualiter accipere debemus, quia secundum proprietatem non hæc erat terra quæ data est Hebræis? An modus locutionis est, qua ubertas et suavitas terræ laudatur?
Exodus 23:31Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.
Numbers 13:29sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.
Deuteronomy 1:7revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum, et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananæorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.
Deuteronomy 4:49omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga.
Joshua 1:4A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester. + 1.4 A deserto et Libano, etc. ORIG., ibid. Eremum et Antilibanum. Non dixit Libanum, sed Antilibanum, etc., usque ad Ecclesia ex gentibus congregata per Jesum Christum. AUG., quæst. 1 in Josue, tom. 3. Ex hoc testimonio et aliis probatur Moses defunctus, ut Dei famulus et Deo placens, quamvis in eo illa vindicta completa sit, ne terram promissionis intraret. Ex quo datur intelligi Deum etiam in bonis servis suis aliqua corporaliter vel temporaliter vindicare, et tamen eos inter vasa honesta et utilia habere. Præcepitque Josue. AUG., quæst. 2. Quæritur quomodo hoc præcepit, postquam Dominus exhortatus est eum, etc., usque ad dispositio ejus Jethro suggerente divinitus mutatur. Rubenitis quoque. ADAMAN., hom. 3 in Josue. Consideremus quam formam teneant duæ et semis tribus, etc., usque ad qui terram fluentem lac et mel in amaritudine malitiæ detinent.