Iosue 9:10
et duobus regibus Amorrhæorum qui fuerunt trans Jordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erat in Astaroth:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 1:4postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai, + 1.4 Postquam percussit Sehon, etc. Notandum quod, interfectis duobus Amorrhæorum regibus, lex recapitulatur et populus instruitur, quia, remotis scandalis et superatis vitiorum turmis, competenter doctrinæ insistitur et fidei lumen digne desiderantibus aperitur. Debemus prius in nobis vitia occidere et sic mandata divina populis tradere. Sehon regem Amorrhæorum qui habitavit in Hesebon, etc. ISID. In his regibus, etc., usque ad sed foris manentes semper operibus insistant pravis.
Joshua 2:10Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Ægypto: et quæ feceritis duobus Amorrhæorum regibus, qui erant trans Jordanem, Sehon et Og, quos interfecistis.
1 Chronicles 6:71Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis.