The Bible Software
bible.software › Iosue › Iosue 9 › Iosue 9:14

Iosue 9:14

Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the men took of their victuals, and asked not counsel at the mouth of the LORD.

In Context

13Utres vini novos implevimus; nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et quæ habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viæ trita sunt, et pene consumpta.

15Fecitque Josue cum eis pacem, et inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis juraverunt eis.

Read all of Iosue 9

Cross References

Exodus 28:30Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper. + 28.30 Pones autem in rationali judicii, etc. BED., ubi supra. Ut scilicet meminerit sacerdos, etc., usque ad in eo quod divina vice dispensat. Pones autem in rationali, etc. AUG., Quæst. 117 in Exod. In quali re vel metallo ponatur demonstratio et veritas super rationale, etc., usque ad impositam super.

Judges 1:1Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli? + 1.1 Præfatio Hebraice SOPHETIMATHANAS., in Synopsi. Vocatur hic liber Judicum, propterea quod post mortem Jesu Nave, populum suum Deus a relictis Chananæorum gentibus pressum, per judices servavit; quorum hoc volumine singulorum facta et vitæ tempus continentur, etc. Fuerunt autem numero tredecim: et anni illorum fuerunt quadringenti et undecim. ISID., in lib. Judic., cap. 1. Historia libri Judicum non parva mysteriorum indicat sacramenta. Post Josue enim succedunt Judices, sicut post Christum apostoli et ecclesiarum rectores ad regendos fideles, quos ipse ad spem promissionis æternæ perducit. Per omnia autem in hoc volumine Judaici populi delicta, et servitus clamorque eorum et miseratio Dei continentur. Multis enim annis pro peccatis suis servierunt, et conversi liberati sunt: quia peccata nostra vires hostibus præbent; et quando malum facimus in conspectu Domini, confortantur adversarii nostri, id est dæmones. Cum autem convertimur, suscitat Deus judices et salvatores, id est principes et doctores quos mittit in auxilium eorum qui toto corde clamant ad Deum. AUG., quæst. 1 in lib. Judic. In fine libri Jesu Nave breviter narrator porrexit historiam quousque filii Isræl ad colendos deos alienos declinaverunt. In hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Jesu Nave. Non ergo ab illo tempore incipit liber, quo populus ad colenda simulacra defluxit: sed a prioribus, interpositis temporibus, quibus ea gesta sunt, postquam ad illa pervenit.

Judges 20:28et Phinees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite: cras enim tradam eos in manus vestras.

1 Samuel 22:10Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philisthæi dedit illi.

1 Samuel 30:7Et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: Applica ad me ephod. Et applicavit Abiathar ephod ad David.

2 Samuel 5:19Et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iosue 9:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iosue 9:13Iosue 9Iosue 9:15 →