Iosue 9:17
Moveruntque castra filii Israël, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum hæc vocabula sunt: Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Post dies autem tres initi fœderis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent.
Cross References
Joshua 10:2timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et major oppido Hai, omnesque bellatores ejus fortissimi.
Joshua 15:60Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duæ, et villæ earum.
Joshua 18:25Gabaon et Rama et Beroth,
1 Samuel 7:1Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini. + 7.1 Gabaa. RAB. Collis animæ humilium, unde: Suscipiant montes pacem populo, etc., id est montes majores animæ colles minores. Seu etiam Gabaa interpretatur sublimitas, ubi Eleazar sacerdos constituitur. Eleazarum. ID. Dei adjutorium. Bene autem qui hoc nomine vocatur, ad arcam Domini custodiendam eligitur, quia sancti viri quidquid habent boni, Deo attribuunt, non sibi. Unde: Sufficientia nostra ex Deo est, qui idoneos fecit nos ministros Novi Testamenti II Cor. 3..
1 Chronicles 13:5Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.
2 Chronicles 1:3et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum fœderis Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.