Iosue 9:18
Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 23:22Si nolueris polliceri, absque peccato eris.
Deuteronomy 23:24Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum. + 23.24 Ingressus vineam proximi. In ecclesia alterius episcopi, potest alter aliquos corrigere vel confirmare, totam plebem non licet ei regere, vel magna negotia tractare. Foras. Extra ecclesiam hanc gratiam efferre non licet, quia in una domo carnes agni edi jubentur.
Psalms 15:4Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea. + 15.4 Multiplicatæ. Ibid. Qua mirificavit, etc., usque ad quæ in uno sono consonant, quibus voluntates ejus ostenduntur. 1
Ecclesiastes 5:6Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.] + 5.6 Ubi multa sunt. Quasi, Ne dederis os tuum, etc., quia hæc vita est quasi somnia, et multa videntur vera, quæ sunt falsa; sic et excusatio tua.