Iosue 9:19
Qui responderunt eis: Juravimus illis in nomine Domini Dei Israël, et idcirco non possumus eos contingere. + 9.19 Juravimus. AUG., quæst. 13 in Jos. Quæritur quomodo jurationem hanc servandam crediderunt Hebræi Gabaonitis, etc., usque ad si quod ira perturbatus juraverat, non fecisset, quam si perfecisset. ISID. in Jos. Gabaonitæ significant eos qui credunt, et erga servos Dei devoti vel Ecclesiæ cultum videntur habere, nihil tamen emendationis vel devotionis vel innovationis habent in moribus, tales tantummodo quoddam signum salutis intra Ecclesiam temporaliter præferunt. Inter spirituales autem, id est inter sanctos Dei, regnum æternum vel libertatem non consequuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 9:20Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si pejeraverimus:
Ecclesiastes 9:2Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.]