Iosue 9:20
Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si pejeraverimus:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 21:1Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. + 21.1 Facta est. RAB. Fames facta in Isræl propter Gabaonitas, etc., usque ad ne vitam eorum prave suggerendo corrumpant ulterius.
Proverbs 20:25Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.] + 20.25 Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. Si peccatum est cuilibet nocere, etc., usque ad et eos qui, ut sua vota compleant, sanctos persequuntur, damnatio manet æterna. Ideo subdit:
Ezekiel 17:15Qui recedens ab eo misit nuntios ad Ægyptum, ut daret sibi equos et populum multum: numquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit hæc? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet?
Zechariah 5:3Et dixit ad me: Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.
Malachi 3:5Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
1 Timothy 1:10fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,