Iosue 9:22
vocavit Gabaonitas Josue, et dixit eis: Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:13Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. + 3.13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem, etc. AUG. Nec ista confitetur peccatum, sed refert in alterum, in impari sexu, pari fastu. Ex his tamen natus David dicit usque in finem sæculi: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi Psal. 40. Hoc ab istis dicendum fuit: sed nondum peccatorum cervices considerat Deus: restabant labores et dolores mortis, et contritio sæculi, et gratia Dei, quæ in tempore subvenit, docens afflictos non de se præsumere. Serpens decepit, etc. Quasi cujuslibet persuasio prævaleat Dei præcepto. Serpens decepit me, etc. AUG., ibid., lib. 2, c. 30 Quomodo his verbis, etc., usque ad cum eo cibo non videret eam mortuam esse. AUG., ibid., c. 28 Notandum quod non diabolus est permissus feminam tentare, etc., usque ad sed ex hac homini invidisse ratio ostendit. ALC. Peccatum angeli tacitum, hominis patefactum quia illud incurabile, hoc curatum. Vidit igitur, etc. STRAB. Aperte inexcusabilis ostenditur, cui licuit sub tali deliberatione dolos inimici advertere.
Genesis 27:41Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. + 27.41 Dixitque in corde suo. Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt hæc nuntiata Rebeccæ? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judæorum, per spiritum consilii præceptum est apostolis ut, relicta Judæa, transirent ad gentes. Venient dies luctus, etc. Nolebat enim hoc facere vivente patre, ne incurreret odium ejus, et malediceretur ab eo. DIOD. Quod autem scriptum est, dixit Esau in corde suo, significat Esau mortem fratris non subita ira, sed perfecto mentis consensu exoptasse.
Joshua 9:6perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalæ, et dixerunt ei, atque simul omni Israëli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israël ad eos, atque dixerunt:
Joshua 9:16Post dies autem tres initi fœderis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent.