Iudicum 1:12
Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. + 1.12 Dixitque, etc. AUG., quæst. 3. Quicunque percusserit civitatem litterarum et ceperit eam, dabo ei filiam meam in uxorem. Hoc in libro Jesu memoratum est, etc., usque ad nec tamen hic frustra arbitror hoc de filia Caleb data in victoris præmium bis Scripturam memorasse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem.
Cross References
Joshua 15:16Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
1 Samuel 18:23Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc. Et ait David: Num parum videtur vobis, generum esse regis? ego autem sum vir pauper et tenuis.
Jeremiah 29:6Accipite uxores, et generate filios et filias: et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias: et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero. + 29.6 Accipite uxores, etc. Jeremiæ (quia prope est captivitas Jerusalem) imperatur ne accipiat uxorem, nec faciat filios. Si autem, propter angustiam temporis, habentibus usus uxorum tollitur, quanto magis non habentibus ne accipiant imperatur.