Iudicum 1:15
At illa respondit: Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi: da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 25:18Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentæ, et centum ligaturas uvæ passæ, et ducentas massas caricarum, et posuit super asinos: + 25.18 Sata. Satum est genus mensuræ continens modium et semis Polenta est accuratissima farina. Uva passa dicitur quæ priusquam maturescat ad solem diu exsiccatur, et sic servatur. Massas caricarum, id est, ligaturas de fructibus ficorum.
2 Corinthians 9:5Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.
1 Peter 3:9non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis. + 3.9 Non reddentes. Non solum cessetis reddere malum pro malo, sed etiam pro maledicto date benedictionem. Quia in hoc. BEDA. Quia prohibuerat malum pro malo reddere, etc., usque ad nos quoque pro ipsorum salute (quam precabamur) coronam accepturos. Ut benedictionem. Dicente judice: Venite, benedicti Patris mei, possidere regnum Matth. 25.. Vel intelligitur benedictio, qua sancti in futura vita benedicent Deum. Quod ergo quisque in futuro venire desiderat, hoc in præsenti meditari et agere satagat, conditorem et fratrem benedicat, et se dignum fraterna benedictione reddat.