Iudicum 1:23
Nam cum obsiderent urbem, quæ prius Luza vocabatur,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the house of Joseph sent to descry Bethel. (Now the name of the city before was Luz.)
In Context
22Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis.
Cross References
Genesis 35:6Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo. + 35.6 Venit igitur Jacob Suzam, etc. AUG. Notandum est tria nomina hujus civitatis esse commemorata, etc., usque ad multis de causis adduntur nomina vel mutantur. HIERON. Ecce manifestissime comprobatur Bethel non Ulam, ut supra dictum est, sed Luzan, id est, amygdalum, antea esse vocatam.
Joshua 2:1Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam. + 2.1 Misit ergo, etc. BEDA in Josue. Jericho civitas mundus est, ad quem Dominus Christus ad perscrutandos mores hominum duo Testamenta direxit. Nam in eo ut credentium fidem aut rebellium pervicaciam plenius comprobaret, ante adventum judicii sui, quasi exploratores duos, Legem et Evangelium destinavit. ADAM., hom. 3. Mittuntur a Jesu exploratores in Jericho, etc., usque ad si in misericordia Domini sui intellexerit bonitatem.
Joshua 16:1Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel: + 16.1 Cecidit, etc. AUG., quæst. 19 in Jos. Sequitur.
Judges 18:2Miserunt ergo filii Dan stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent: dixeruntque eis: Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michæ, requieverunt ibi: