Iudicum 10:18
Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos: Qui primus ex nobis contra filios Ammon cœperit dimicare, erit dux populi Galaad.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 1:1Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli? + 1.1 Præfatio Hebraice SOPHETIMATHANAS., in Synopsi. Vocatur hic liber Judicum, propterea quod post mortem Jesu Nave, populum suum Deus a relictis Chananæorum gentibus pressum, per judices servavit; quorum hoc volumine singulorum facta et vitæ tempus continentur, etc. Fuerunt autem numero tredecim: et anni illorum fuerunt quadringenti et undecim. ISID., in lib. Judic., cap. 1. Historia libri Judicum non parva mysteriorum indicat sacramenta. Post Josue enim succedunt Judices, sicut post Christum apostoli et ecclesiarum rectores ad regendos fideles, quos ipse ad spem promissionis æternæ perducit. Per omnia autem in hoc volumine Judaici populi delicta, et servitus clamorque eorum et miseratio Dei continentur. Multis enim annis pro peccatis suis servierunt, et conversi liberati sunt: quia peccata nostra vires hostibus præbent; et quando malum facimus in conspectu Domini, confortantur adversarii nostri, id est dæmones. Cum autem convertimur, suscitat Deus judices et salvatores, id est principes et doctores quos mittit in auxilium eorum qui toto corde clamant ad Deum. AUG., quæst. 1 in lib. Judic. In fine libri Jesu Nave breviter narrator porrexit historiam quousque filii Isræl ad colendos deos alienos declinaverunt. In hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Jesu Nave. Non ergo ab illo tempore incipit liber, quo populus ad colenda simulacra defluxit: sed a prioribus, interpositis temporibus, quibus ea gesta sunt, postquam ad illa pervenit.
Judges 11:5Quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephte de terra Tob:
Judges 12:7Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis: et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad. + 12.7 Judicavit itaque Jephte, etc. AUG. Sicut illi duo menses propter septuaginta dies senarium numerum sex ætatum significant, ita hic sexies septenarius ductus hoc idem figurat, quantum ad sex sæculi ætates pertinet; sexies enim septem quadraginta duo sunt, nec frustra ipse Jephte sex annis populum judicavit.
Isaiah 3:1[Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ; + 3.1 Ecce enim. Hucusque de judicio dici putant, etc., usque ad postquam omnes gratiæ donationes a Judæis ablatæ sunt.