Iudicum 11:10
Qui responderunt ei: Dominus, qui hæc audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 21:23Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. + 21.23 Jura ergo, etc. Sæpe qui foris sunt, fidelium conversatione inducti eisdem desiderant sociari, et eorum exemplis ad melius informari, ut et sibi consulant et proximorum saluti.
Genesis 31:53Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac: + 31.53 Juravit Jacob, etc. Per timorem scilicet quo timebat Deum, quem commendavit supra, dicens, Et timor, etc.
Deuteronomy 1:16Præcepique eis, dicens: Audite illos, et quod justum est judicate: sive civis sit ille, sive peregrinus.
1 Samuel 24:12Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea: quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te: animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam.
Jeremiah 42:5Et illi dixerunt ad Jeremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus:
Malachi 3:5Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.