Iudicum 11:12
Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 20:14Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: Hæc mandat frater tuus Israël: Nosti omnem laborem qui apprehendit nos,
Deuteronomy 2:26Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens: + 2.26 Misi ergo nuntios, etc. Sehon diabolum significat, quod est germen inutile, vel arbor infructuosa, vel elatus. Isræl populum Christianum, qui per viam mundi hujus cupit transire, et ad cœlestia regna pervenire. Hic mittit ad Sehon verbis pacificis, promittens se non habitaturum in terra ejus, sed tantum transiturum, et regali via incessurum. Hoc quisque promisit, cum primum ad aquam baptismi pervenit, et prima fidei signacula suscepit. Abrenuntiavit enim diabolo et pompis ejus, et operibus ejus, et omni servitio, et voluptatibus ejus. Hoc est quod dicitur: Quia Isræl non declinabit in agrum ejus, vel in vineam ejus, et aquam de lacu ejus non potabit Num. 21., id est, disciplinam vel astrologicæ vel magicæ, vel cujuslibet doctrinæ, quæ contra pietatem est, amplius non sumet: sed bibet de fontibus Salvatoris, non derelinquet fontem aquæ vivæ, ut bibat de fonte Sehon, sed incedet via regia, quæ est Christus, qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita Joan. 14., et rex, secundum illud, Deus, judicium tuum regi da Psal. 71.. Non declinabit in agrum, neque in vineam ejus, ad opera scilicet, vel ad pravos sensus ejus. Amorrhæi loquentes interpretantur, vel amaricantes, quia Deum ad amaritudinem provocant, et in verbis tantum confidunt, ut pœtæ, astrologi, philosophi, qui inania loquuntur; regnum autem Dei non est in sermone, sed virtute. Volunt fideles cum pace transire, et pacifici esse etiam cum inimicis pacis: sed eo magis principem mundi offendunt, quo se cum illo nolle morari dicunt, nec aliquid ejus contingere. Inde exacerbatus magis persequitur, pericula suscitat, cruciatus intentat, congregat populum suum, exit confligere adversum Isræl: populus ejus sunt principes, et judices mundi, cunctique nequitiæ ministri, qui persequuntur populum Dei: sed et ipse venit in Jasa, quod interpretatur mandati impletio. Qui enim ad expletionem mandatorum Dei venerit, Sehon vel exercitum ejus sævientem non timebit. Mandata enim Dei complere, est diabolum, et exercitum ejus superare. Sic enim conterit Deus Satan sub pedibus nostris, et dat nobis potentiam calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici.
Judges 12:2Quibus ille respondit: Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens: vocavique vos, ut præberetis mihi auxilium, et facere noluistis.
Proverbs 25:8[Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.