Iudicum 11:27
Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël, et inter filios Ammon.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephte, quæ per nuntios mandaverat.
Cross References
Genesis 18:25Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
1 Samuel 2:10Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in cælis tonabit. Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.] + 2.10 Dominum formidabunt. Quia infirmum faciet adversarium ejus. Potest ex ambiguo Græco intelligi, et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos incipit, adversarius noster ipsius fit; et vincitur a nobis, non viribus nostris, quia non in virtute propria potens est vir. Dominum formidabunt. Adversarii Judæi, super quos in cœlis, id est apostolis Dominus tonavit, quando eos terruit, gehennam minando, minas signis firmando: unde multi conversi sunt. Vel formidabunt in judicio, quem hic adversantes contempserunt, super quos tonabit, dicens: Ite in ignem æternum Matth. 25.. Quod ne omnibus contingat Dominus quotidie in cœlis, id est, Scripturis et doctoribus, tonat. In cœlis. RAB. Quia justa retributio futura est in die judicii, sed interim tonat de nubibus suis, quas Spiritu sancto implevit postquam cœlos ascendit. Fines. Extrema hominis: quia non judicabuntur, quæ in melius vel deterius medio tempore commutantur, sed extrema in quibus fuerit inventus. Et dabit. Id est, Christo Imperium. Id est Ecclesiam, unde: Dabo tibi gentes hæreditatem tuam. Vel imperium, id est potestatem judicandi, quia omne judicium dedit Filio. Regi. RAB. Christiano populo cui dat virtutem regendi carnem, ut in eo vincat mundum, qui propter eum fudit sanguinem suum. Christi sui. RAB., in lib. Reg. Christiani populi, chrismate uncti: totum tamen corpus cum capite suo unus est Christus. Hæc Anna prophetavit mater Samuelis, in quo tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est fecunda, ut novum haberet sterilis in Christo sacerdotium.
1 Samuel 24:13Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te.
1 Samuel 24:16Sit Dominus judex, et judicet inter me et te: et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua.
Job 23:7Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum. + 23.7 Proponat æquitatem. Mediator Dei et hominum, etc., usque ad absolutionis meæ judicium victor excludam.
Psalms 7:11Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. + 7.11 Justum adjutorium. Ibid. Duo sunt officia medicinæ, scilicet morbum sanare et sanitatem custodire. Secundum primum dixit in alio psalmo: Infirmus sum, sana me, Domine. Juxta alteram dicit hic perfectus, justum adjutorium meum a Domino. Et illa enim et ista medicina salvos facit: sed illa ex ægritudine transfert ad salutem, hæc in ipsa salute conservat. Illa ad morbum evadendum, remedium; hæc autem ne ad morbum recidat, remedium præstat. Illa sanamur infirmi, hac custodimur sani. 1