Iudicum 11:30
votum vovit Domino, dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas, + 11.30 Si tradideris filios Ammon. AUG., ibid. Quemlibet cogitaverit Jephte, non videtur filiam cogitasse; non enim diceret: heu me! filia mi impedisti me, etc. In icat enim se impeditum, ne illud quod cogitaverat impleret. Quem autem potuit cogitare qui filios non habebat? An conjugem cogitavit et ut hoc fieret Deus noluit et ut hoc non relinqueret impunitum; ne quis postea id auderet: et ut magna providentia ex hoc quod accidit magnum sacramentum Ecclesiæ figuraretur. Ex utroque ergo prophetia adaptata est? quod scilicet vovens cogitavit, et quod nolenti contingit. Si enim conjugem cogitavit, conjux Christi Ecclesia est. Sed quia hujus Jephte conjux virgo esse non potuit, in eo quod filia potius occurrit, inulta non remansit voti temeritas, et virginitas Ecclesiæ figurata est, cui dicitur: Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace Luc. 7.. AUG., quæst. 49. De Jephte filia solet esse magna quæstio, etc., usque ad ut omnia quæ post facta sunt tanquam opera Spiritus Domini qui super eum factus est, intelligenda videantur. ID. Sed inter laudabiles viros, etc., usque ad ut omnino evitetur, sed tantum ut differatur, laborat. ISID., in Jud., tom. 5. Jephte Christum significat, quia a facie fratrum suorum, id est Judæorum abscedens, in gentibus principatum accepit, quia omnia humanæ salutis sacramenta quasi juratus explevit: et carnem propriam quasi filiam pro salute Isræl obtulit. Juravit autem patri et vovit secundum illud: Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob, quod scilicet sacramentum religionis in carnis suæ passione pro salute humani generis expleret. Hæc ergo ita per Christum acta sunt ut videantur pro religione juramenti esse completa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 28:20Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,
1 Samuel 1:11et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulæ tuæ, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillæ tuæ, dederisque servæ tuæ sexum virilem: dabo eum Domino omnibus diebus vitæ ejus, et novacula non ascendet super caput ejus.
Ecclesiastes 5:4multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. + 5.4 Multoque. Sicut Judæi qui dixerunt: Omnia quæcunque præcepit nobis Deus, faciemus Exod. 24, 32.: et adoraverunt vitulum.