The Bible Software
bible.software › Iudicum › Iudicum 11 › Iudicum 11:38

Iudicum 11:38

Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said, Go. And he sent her away for two months: and she went with her companions, and bewailed her virginity upon the mountains.

In Context

37Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi præsta quod deprecor: dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis. + 11.37 Et plangam, etc. Et fecit ei, etc. AUG. Virgo casta, id est, Ecclesia, etc., usque ad propter quos etiam duo testamenta dicuntur. Exinde mos increvit. AUG., quæst. 49. Quod vero factum est ex præcepto in Isræl, ex diebus in dies conveniebant lamentari filiam Jephte, quatuor dies in anno, non puto significare aliquid post impletum holocaustum, quod erit in vita æterna, sed præterita tempora Ecclesiæ, in quibus erant beati lugentes. Quatriduo figurata est ejus universitas: propter quatuor partes orbis per quas longe lateque diffusa est. Ad historiæ autem proprietatem non arbitror hoc decrevisse Isrælitas, nisi quia intelligebant in ea judicium Dei magis ad percutiendum patrem fuisse ostensum, ne quis deinceps voveret tale sacrificium. Quare enim lamentatio decreta est, si votum illud lætitiæ est?

39Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, quæ ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Israël, et consuetudo servata est,

Read all of Iudicum 11

Cross References

Song of Solomon 8:13Sponsus Quæ habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam. + 8.13 Quæ habitas in hortis. Ecclesia, vel quælibet fidelis anima, in hortis habitat; quæ jam viriditate spei et bonorum operum est repleta. Sicca quippe est spes hujus mundi, quia omnia, quæ hic amantur, cum festinatione arescunt: Quæ ergo in hortis habitat, oportet ut sponsum vocem suam audire faciat, id est in tantum bona prædicationis emittat in quantum ille delectatur, quem desiderat; quia amici auscultant, videlicet omnes electi, qui ut ad cœlestem patriam reviviscant, verba vitæ audire desiderant. Quæ habitas. Et quandoquidem unicuique apud me reservatur pro meritis præmium, et duplex retributio doctoribus: ergo dum adest tempus merendi, dum differtur dies nuptialis, quantum valet unusquisque, in cultura hujus vineæ persistat. Amici. Id est angeli, quos adjutores tibi dedi; et spiritus justorum, qui jam cum Deo sunt, et pro fratribus orant. Fac me audire. Exigo a te ut habites, nullo tumultu discessura; postea etiam exigo ut vocem tuam me audire facias.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Iudicum 11:38

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 11:37Iudicum 11Iudicum 11:39 →