Iudicum 11:7
Quibus ille respondit: Nonne vos estis, qui odistis me, et ejecistis de domo patris mei? et nunc venistis ad me necessitate compulsi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon.
Cross References
Genesis 26:27locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis?
Genesis 45:4Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.
Isaiah 60:14Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël. + 60.14 Civitatem Domini. Civitas enim a communione dicitur, etc., usque ad qui sollicite circumiret et auxilium præberet.
Revelation 3:9Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur: ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te, + 3.9 Judæos. Hoc nomen perdiderunt dum de Christo dixerunt: Hunc nescimus Joan. 9.. Mentiuntur. Nituntur comprobare verbis et quibusdam simulationibus. Ecce faciam illos ut veniant. Parati imitari opera tua per similitudinem humilitatis tuæ. Scient. Extra positi non crediderunt Deum diligere Ecclesiam quam permittebat affligi, sed nunc faciet fidem dilectionis, id est certitudinem, ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.