Iudicum 12:1
Ecce autem in Ephraim orta est seditio: nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte: Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? igitur incendemus domum tuam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 14:15Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema: quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui: an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis?
2 Samuel 19:41Itaque omnes viri Israël concurrentes ad regem dixerunt ei: Quare te furati sunt fratres nostri viri Juda, et traduxerunt regem et domum ejus Jordanem, omnesque viros David cum eo?
Proverbs 27:3Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. + 27.3 Grave est saxum. Grave est, etc., usque ad ita mentis quoque motus examinant et castigant. Ira stulti utroque gravior, etc. De quo supra, etc., usque ad et furori frena laxat.
Mark 3:24Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.
James 3:16Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.