Iudicum 15:11
Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philisthiim imperent nobis? quare hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi, sic feci eis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:13Constituet te Dominus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter: si tamen audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie, et custodieris et feceris,
Judges 13:1Rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini: qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis.
1 Chronicles 4:3Ista quoque stirps Etam: Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni. + 4.3 Asalelphuni. RAB. Hanc suspicantur esse matrem Samsonis de stirpe Judæ generatam, cujus maritus Manue de tribu Dan, qui et de Sara in libro Judicum esse legitur.
Psalms 106:41Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. + 106.41 Adjuvit pauperem. Potuit illos pati Deus semper intus, sed nos de illis non proficeremus. Cum autem separati sunt, et per quæstiones nos inquietant, nascitur nobis inquisitionis studium et timoris exemplum, ut, Qui stat, videat ne cadat. Et quid in paupere adjuto fit de illis seductis? Et posuit sicut oves. Unum pauperem putabas; sed iste pauper est multæ familiæ, multæ Ecclesiæ: tamen et est una Ecclesia, una ovis. Hæc tanta mysteria diu latentia, et ideo dulciter inventa. 1