Iudicum 15:15
Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, quæ jacebat, arripiens interfecit in ea mille viros,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:8Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro. + 26.8 Persequentur. ORIG. Sicut quinarius sapientes indicat et insipientes, etc., usque ad ne credentes decipiant. ISICH. LXX, etc., usque ad persequi potest et vincere. Et centum. Qui non tantum subtilem scientiam, sed et vitam perfectam habent, qui spiritualiter deculpantur, et ideo centum dicuntur, scilicet qui centenos afferunt fructus.
Judges 3:31Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere: et ipse quoque defendit Israël. + 3.31 Post hunc. ADAM., hom. 4. 70. Semgar, id est ibi advena. Omnes enim homines Dei advenæ sunt in hoc mundo; sicut ille, qui dicebat: Advena ego sum, in terra apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei. Hunc ergo Semgar Spiritus sanctus ibi advenam dicit, id est hic: quod enim Spiritui sancto, qui in cœlis est, ibi est, nobis hic est. Post hunc. AUG., quæst. 25. Quæritur quomodo post Aod pugnaverit Semgar pro Isræl et eum salvasse dictus sit. Non enim fuerat captivatus vel jugo servitutis innexus. Sed ita salvavit, non quia hostis nocuerit; sed ne permitteretur nocere: quem credendum est bello cœpisse tentare, et hujus victoria fuisse repulsum. Qui percussit. ADAM., hom. 4. Semgar percussit Allophylos in sexcentis viris, etc., usque ad ut confidenter dicas: Mihi autem absit gloriari, etc.
Judges 7:16Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas, ac lampades in medio lagenarum. + 7.16 Divisitque. ID., Ibid. Ducti sunt ad fluvium, etc., usque ad in sinistra tubam, in dextera tenet lagenam.
1 Samuel 14:14Et facta est plaga prima qua percussit Jonathas et armiger ejus, quasi viginti virorum in media parte jugeri quam par boum in die arare consuevit.
2 Samuel 23:8Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. + 23.8 Hæc sunt nomina. ISID. Texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum, qui quamvis virtutum sublimitate proficiant, tamen usque ad excellentiam divinæ Trinitatis non attingunt. Hoc est enim quod scriptum est: Usque ad tres primos non pervenit. Quis enim in nubibus æquabitur Domino in filiis Dei? Fortium. De his fortibus ait Josephus: Primus omnium erat Eusebius filius Achimææ, qui aciem hostium frequenter irrumpens non cessavit donec nongentos occideret. Post hunc erat Eleazar filius Dodo, qui cum rege fuerat in Sarpha. Hic Isrælitis formidantibus Philisthinorum exercitum et fugientibus solus restitit, et multos occidit, ut sanguine occisorum gladius ejus hæreret in dextera. Isrælitæ vero videntes Palæstinos in fugam conversos, descendentes de montibus persecuti sunt eos, et pervenit Isrælitis famosa victoria. Tertius fuit Semæias filius Heli, qui in loco maxillæ cum Hebræi fugerent, exercitus Palæstinorum solus portavit alios prosternens, alios in fugam convertens. Ipse. RAB. Virga de radice Jesse absque nuptiali opere florem protulit, qui de uno homine typum gentium præferente, uno impetu, id est sermonis imperio legionem expulit dæmonum. Tenerrimus ligni. ID. Virtus viri bellica et modesta significatur, etc., usque ad in interfectione octingentorum fortitudo.