The Bible Software
bible.software › Iudicum › Iudicum 15 › Iudicum 15:7

Iudicum 15:7

Quibus ait Samson: Licet hæc feceritis, tamen adhuc ex vobis expetam ultionem, et tunc quiescam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Samson said unto them, Though ye have done this, yet will I be avenged of you, and after that I will cease.

In Context

6Dixeruntque Philisthiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathæi: quia tulit uxorem ejus, et alteri tradidit, hæc operatus est. Ascenderuntque Philisthiim, et combusserunt tam mulierem quam patrem ejus.

8Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Et descendens habitavit in spelunca petræ Etam. + 15.8 Percussitque eos, etc. AUG., quæst. 55 in Jud. LXX: Percussit alienigenas Samson ad tibiam super femur, id est, tam mirabiliter, ut stupentes tibiam unius pedis super femur alterius ponerent.

Read all of Iudicum 15

Cross References

Judges 14:4Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et quæreret occasionem contra Philisthiim: eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israëli.

Romans 12:19non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. + 12.19 Date locum. Non præcipit ut vindicari nolint sancti a Deo, quod in Apocalypsi clamant sancti, non quidem propter exsaturandum odium, sed quia scriptum est: Lætabitur justus, cum viderit vindictam. Præcipit autem, ut ipsi se non vindicantes dent locum iræ Dei qui dicit: Mihi vindictam, et ego retribuam. Si ergo vult bonus, ut Deus inimicum puniat, non est hoc reddere malum pro malo. Cum ergo homo justus et homo malus de inimicis suis a Deo velit vindicari, in quo discernuntur? Bonus magis cupit corrigi inimicum quam puniri, et cum Deus punit non delectatur de pœna inimici, sed hoc ei placet quod et Domino, quia eum diligit, et Deus est quem sequitur in hoc: Qui pluit super justos et injustos Prov. 25.; et tamen etiam in hoc sæculo asperius pertinaces corripit et in fine damnabit, cui proinde reservanda est vindicta. Ille dat locum iræ adversarii, qui permittit adversarium facere quod vult.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iudicum 15:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 15:6Iudicum 15Iudicum 15:8 →