The Bible Software
bible.software › Iudicum › Iudicum 16 › Iudicum 16:17

Iudicum 16:17

Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est, consecratus Deo, sum de utero matris meæ: si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That he told her all his heart, and said unto her. There hath not come a razor upon mine head; for I have been a Nazarite unto God from my mother’s womb: if I be shaven, then my strength will go from me, and I shall become weak, and be like any other man.

In Context

16Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhæreret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est.

18Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum ac mandavit: Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant.

Read all of Iudicum 16

Cross References

Numbers 6:5Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus. + 6.5 Novacula non transibit. ID. Id est, nec dolum, nec malitiam in mente retinebit, ne polluatur, scilicet, cæsaries capitis, id est, cogitatio mentis. Sed innocentiam teneat usque ad finem vitæ. Aliter enim non erit votum acceptabile. Qui autem perseveraverit, salvus erit Matth. 10..

Proverbs 12:23Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.] + 12.23 Homo versutus. Sapiens et prudens: qui aliquando celat scientiam, vel non valens loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; vel nolens dare sanctum canibus, vel margaritas ante porcos projicere, vel mittere. Cor insipientium provocat. Vel quando plus appetunt sapere quam oportet sapere, et in cogitationibus evanescendo, pro sapientia stultitiam habent et tenent; vel aliis, quæ nequeunt capere, ingerentes, quasi infirmis oculis lumen solis, id est sapientiæ, quam habere videbantur auferunt.

Proverbs 29:12Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.

Acts 18:18Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum. + 18.18 Qui sibi totonderat. RAB. Qui sibi totonderint caput est incertum, fuere tamen Paulus vel Aquila; vel timore Judæorum, vel aviditate convertendi eos? Ambigue tamen hoc dictum est, sed secundum Hieronymum, de Paulo est intelligendum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iudicum 16:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 16:16Iudicum 16Iudicum 16:18 →