Iudicum 16:23
Principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Jamque capilli ejus renasci cœperunt.
Cross References
1 Samuel 5:2Tuleruntque Philisthiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon, et statuerunt eam juxta Dagon.
Job 30:9Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. + 30.9 Nunc in eorum canticum, etc. Ecclesiæ tempus exprimitur, quo publice a reprobis irridetur. Et factus sum eis proverbium. Pravis proverbium efficietur, quia cum bonos mori per tormenta conspiciunt, ab eis similitudinem maledictionis sumunt, dicentes: Sic veniat tibi sicut illi trucidato.
Proverbs 24:17Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum: + 24.17 Cum ceciderit inimicus tuus. Supra justo insidias vetuit, etc., usque ad ne te cadente in peccato, ille resipiscens sanetur.
Micah 4:5Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri, in æternum et ultra.]
1 Corinthians 8:4De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. + 8.4 De escis. Vituperata scientia eorum, tandem aperit quæ est ea vera. Idolum nihil est in mundo. Id est, inter creaturas mundi. Materiam enim Deus formavit, sed stultitia hominum formam dedit. Quæcunque enim sunt in creaturis, facta sunt per Verbum. Sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum, sicut nec peccatum per Verbum. Sed est nihil, et nihil fiunt homines cum peccant. Nisi unus. Hoc dicit ne putetur Deus esse in idolo.