Iudicum 18:19
Cui responderunt: Tace et pone digitum super os tuum: venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israël?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 17:10Dixitque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos: daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quæ ad victum sunt necessaria.
2 Kings 8:8Et ait rex ad Hazaël: Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac?
Job 21:5Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro. + 21.5 Attendite, id est considerate quæ egi, et admiramini in his quæ patior. Et superponite digitum ori vestro, id est locutioni vestræ discretionis virtutem adjungite.
Job 40:4Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?
Micah 7:16Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. Ponent manum super os, aures eorum surdæ erunt.