Iudicum 18:27
Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quæ supra diximus: veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt eos in ore gladii: urbemque incendio tradiderunt,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:22Dan quoque ait: [Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.] + 33.22 Dan quoque. Alii per Dan Antichristum signari putant, quem de hac tribu nasciturum æstimant: ipse est catulus leonis, id est diaboli, qui largiter fluet de Basan, quia plenus confusione; Basan quippe confusio, vel pinguedo, vel bruchus interpretatur. Dan quoque judicium, Basan ignominiam. Dan vero Christum significat, qui ait: In judicium ego in hunc mundum veni Joan. 9.. Catulus leonis propter fortitudinem, et quia parvulus fieri dignatus est; sed suscipiens infirmitatem nostram, non amisit virtutem suam, quod enim infirmum est Dei, fortius est hominibus I Cor. 1.. De ipso dicitur: Vicit leo de tribu Juda, etc. Apoc. 5. Ignominiam quidem crucis a Judæis sustinuit, putantibus nomen ejus per mortem deleri: sed qui per infirmitatem ejus carnis, in passione catulus fuit, per divinitatis potentiam leo invictus in resurrectione apparuit; unde Apostolus: Et si crucifixus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei II Cor. 13.. Quasi ergo ex Basan largiter fluxit, cum per ignominiam mortis perveniens ad gloriam immortalitatis, fluentis Evangelii totum orbem irrigavit; unde Isaias: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientis Isa. 2.. Dan catulus leonis. Hoc propter Samsonem dicit, qui de tribu Dan fuit, et quasi leo fortis, cujus possessio usque Basan. Antichristus vero fluet largiter de Basan, quia satiabitur pinguedine luxuriæ et omnium vitiorum. Mare et meridiem possidebit. Quia possessio ejus ab australi parte in occidentem usque ad mare Tyrrhenum pertingit. Mare et meridiem possidebit. Per apostolos enim ex Judæis et gentibus Ecclesia acquiritur Christo. Per mare enim occidentale quod hic intelligitur Judæi figurantur, qui umbræ et exemplari deserviunt, nec habent lucem scientiæ et veritatis, et quia eis sol justitiæ occubuit, perpetuis remanserunt in tenebris. Hunc occidentem apostoli possederunt, cum ex eis plurimos gratia fidei illuminatos Christo subjecerunt, ut qui fuerunt aliquando tenebræ, lux essent in Domino. In meridie intelligitur Ecclesia de gentibus collecta, quæ, ablato legis velamine, Evangelii luce perfruitur, et cubans cum sponso in meridie, revelata facie gloriam Domini contemplatur.
Joshua 19:47et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam: et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen ejus Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui.
Judges 18:7Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum. + 18.7 Venerunt Lais, etc. HIERON., lib. de loc. Hebr. Laisan filii Dan, etc., usque ad juxta Esthaol.