The Bible Software
bible.softwareIudicumIudicum 19 › Iudicum 19:10

Iudicum 19:10

Noluit gener acquiescere sermonibus ejus: sed statim perrexit, et venit contra Jebus, quæ altero nomine vocatur Jerusalem, ducens secum duos asinos onustos, et concubinam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But the man would not tarry that night, but he rose up and departed, and came over against Jebus, which is Jerusalem; and there were with him two asses saddled, his concubine also was with him.

In Context

9Surrexitque adolescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer: Considera quod dies ad occasum declivior sit, et propinquat ad vesperum: mane apud me etiam hodie, et duc lætum diem, et cras proficisceris ut vadas in domum tuam.

11Jamque erant juxta Jebus, et dies mutabatur in noctem: dixitque puer ad dominum suum: Veni, obsecro: declinemus ad urbem Jebusæorum, et maneamus in ea.

Read all of Iudicum 19

Cross References

Joshua 15:63Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere: habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem. + 15.63 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere. ADAM., hom. 11 in Jos. Intelligimus spiritualiter habitasse Jebusæum cum Judæis in Jerusalem usque in præsentem diem secundum parabolam Evangelii, etc., usque ad hos non potuerunt ejicere filii Juda de Jerusalem usque in præsentem diem. Jebusæum, id est conculcationem, scandalum scilicet in Ecclesia facientes, et qui percepta mysteriorum notitia, verbi Dei margaritas impugnando conculcant. ORIG. ubi supra. Jerusalem Visio pacis interpretatur, etc., usque ad sed non omnes simul ejici possunt. In præsentem diem, id est sæculi æternitatem, more Scripturæ. Sed hoc ad litteram stare non potest: quomodo enim Jebusæus habitat cum filiis Juda in Jerusalem, quandiu durat hoc sæculum, cum nec filii Juda habitent ibi in sæculum?

Judges 1:8Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem.

1 Chronicles 11:4Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iudicum 19:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 19:9Iudicum 19Iudicum 19:11 →