The Bible Software
bible.software › Iudicum › Iudicum 19 › Iudicum 19:20

Iudicum 19:20

Cui respondit senex: Pax tecum sit, ego præbebo omnia quæ necessaria sunt: tantum, quæso, ne in platea maneas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the old man said, Peace be with thee; howsoever let all thy wants lie upon me; only lodge not in the street.

In Context

19habentes paleas et fœnum in asinorum pabulum, et panem ac vinum in meos et ancillæ tuæ usus, et pueri qui mecum est: nulla re indigemus nisi hospitio.

21Introduxitque eum in domum suam, et pabulum asinis præbuit: ac postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium.

Read all of Iudicum 19

Cross References

Genesis 24:31dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? præparavi domum, et locum camelis.

Judges 6:23Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris.

1 Chronicles 12:18Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis: te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ.

John 14:27Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. + 14.27 Pacem relinquo vobis. Iturus ad Patrem. Pacem, etc. Et repetens de eodem. Pacem meam do. Et hoc est quod Propheta dicit: Pacem super pacem Isa. 27.. Pax est in hoc sæculo, in qua manentes hostem vincimus, invicem diligimus, et de occultis invicem non judicamus. Pax erit in futuro cum sine hoste regnabimus, ubi alter ab altero non poterit dissentire, ubi omnia aperta et laus unicuique I Cor. 4.. In illo autem et ab illo est utraque pax. Ipse enim est pax nostra Ephes. 2., et eum credimus, quia est, et eum videbimus sicuti est. Unde quod dicit meam, a posteriori, etiam ad prius subaudiendum est. Vel pax in hoc sæculo est nostra, quæ est aliqua et non plena, et ab illo in futuro sua est pax ubi nihil repugnat qualiter ipse habet. Non turbetur. Quia in pace vos relinquo, non turbetur cor vestrum de eo quod dixi, Vado, quasi pastoris absentia lupus invadit, quia sicuti homo vado, ut Deus præsens sum.

1 Corinthians 1:3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. + 1.3 Gratia. Primum proponit de bonis, ut his alii conformentur. Et Domino Jesu Christo. Qui a Patre personali quidem proprietate distinctus est, sed unus cum ipso unitate substantiæ Deus.

Hebrews 13:2et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iudicum 19:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 19:19Iudicum 19Iudicum 19:21 →