Judges 2:11
Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the children of Israel did evil in the sight of the LORD, and served Baalim:
In Context
Cross References
Genesis 38:7Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est.
Deuteronomy 4:25Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis:
Judges 3:12Addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini: qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus.
Judges 6:1Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis,
Judges 10:6Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.
Judges 13:1Rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini: qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis.