The Bible Software
bible.softwareJudgesJudges 2 › Judges 2:3

Judges 2:3

Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra: ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam. + 2.3 Quamobrem nolui delere. AUG., quæst. 13 in Jud. Hinc intelligimus quædam ex ira Dei venire peccata. Ut enim dii gentium, inter quas non exterminatas Isrælitæ habitare voluerunt, essent eis in scandalum, id est, facerent eos scandalizari in Deo suo, eoque offenso vivere, indignans comminatus est Deus, quod manifestum est, magnum esse peccatum. Dimisit ergo Josue. AUG. Hoc per recapitulationem iteratur. Nam et mors Jesu Nave in hoc libro memoratur, ut tanquam ab exordio breviter cuncta insinuentur, ex quo dedit eis Dominus terram, et quomodo sub judicibus vixerint, vel quæ perpessi sint; et iterum, reditur ad judicum ordinem, ab eo qui primus est constitutus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore I also said, I will not drive them out from before you; but they shall be as thorns in your sides, and their gods shall be a snare unto you.

In Context

2ita dumtaxat ut non feriretis fœdus cum habitatoribus terræ hujus, sed aras eorum subverteretis: et noluistis audire vocem meam: cur hoc fecistis?

4Cumque loqueretur angelus Domini hæc verba ad omnes filios Israël, elevaverunt ipsi vocem suam, et fleverunt.

Read all of Judges 2

Cross References

Exodus 23:33Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.

Numbers 33:55Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ:

Joshua 23:13jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.

Judges 3:6et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas filiis eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum.

1 Kings 11:1Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumæas, et Sidonias, et Hethæas: + 11.1 Rex autem. RAB. Salomonem arguit vehementer Scriptura, etc., usque ad mala illius mala Ecclesiæ significant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Judges 2:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Judges 2:2Judges 2Judges 2:4 →