The Bible Software
bible.softwareIudicumIudicum 20 › Iudicum 20:27

Iudicum 20:27

et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca fœderis Dei,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the children of Israel enquired of the LORD, (for the ark of the covenant of God was there in those days,

In Context

26Quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino: jejunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas,

28et Phinees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite: cras enim tradam eos in manus vestras.

Read all of Iudicum 20

Cross References

Numbers 27:21Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo. + 27.21 Pro hoc, etc. Moraliter instruimur, ut quisquis accipiat potestatem in populo secundum magisterium divinæ legis quæ in sacerdotis officio maxime commendatur vitam suam et subditorum ordinet atque regat.

Judges 1:1Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli? + 1.1 Præfatio Hebraice SOPHETIMATHANAS., in Synopsi. Vocatur hic liber Judicum, propterea quod post mortem Jesu Nave, populum suum Deus a relictis Chananæorum gentibus pressum, per judices servavit; quorum hoc volumine singulorum facta et vitæ tempus continentur, etc. Fuerunt autem numero tredecim: et anni illorum fuerunt quadringenti et undecim. ISID., in lib. Judic., cap. 1. Historia libri Judicum non parva mysteriorum indicat sacramenta. Post Josue enim succedunt Judices, sicut post Christum apostoli et ecclesiarum rectores ad regendos fideles, quos ipse ad spem promissionis æternæ perducit. Per omnia autem in hoc volumine Judaici populi delicta, et servitus clamorque eorum et miseratio Dei continentur. Multis enim annis pro peccatis suis servierunt, et conversi liberati sunt: quia peccata nostra vires hostibus præbent; et quando malum facimus in conspectu Domini, confortantur adversarii nostri, id est dæmones. Cum autem convertimur, suscitat Deus judices et salvatores, id est principes et doctores quos mittit in auxilium eorum qui toto corde clamant ad Deum. AUG., quæst. 1 in lib. Judic. In fine libri Jesu Nave breviter narrator porrexit historiam quousque filii Isræl ad colendos deos alienos declinaverunt. In hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Jesu Nave. Non ergo ab illo tempore incipit liber, quo populus ad colenda simulacra defluxit: sed a prioribus, interpositis temporibus, quibus ea gesta sunt, postquam ad illa pervenit.

Judges 20:23ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem, consulerentque eum, et dicerent: Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos, an non? Quibus ille respondit: Ascendite ad eos, et inite certamen.

1 Samuel 10:3Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres hædos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.

Jeremiah 7:12Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte quæ fecerim ei propter malitiam populi mei Israël. + 7.12 Ite ad locum meum in Silo, etc. ID. Ubi scilicet fuit primum tabernaculum meum, etc., usque ad Cum venerit Filius hominis putas inveniet fidem super terram Luc. 18..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iudicum 20:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 20:26Iudicum 20Iudicum 20:28 →