The Bible Software
bible.softwareIudicumIudicum 3 › Iudicum 3:31

Iudicum 3:31

Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere: et ipse quoque defendit Israël. + 3.31 Post hunc. ADAM., hom. 4. 70. Semgar, id est ibi advena. Omnes enim homines Dei advenæ sunt in hoc mundo; sicut ille, qui dicebat: Advena ego sum, in terra apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei. Hunc ergo Semgar Spiritus sanctus ibi advenam dicit, id est hic: quod enim Spiritui sancto, qui in cœlis est, ibi est, nobis hic est. Post hunc. AUG., quæst. 25. Quæritur quomodo post Aod pugnaverit Semgar pro Isræl et eum salvasse dictus sit. Non enim fuerat captivatus vel jugo servitutis innexus. Sed ita salvavit, non quia hostis nocuerit; sed ne permitteretur nocere: quem credendum est bello cœpisse tentare, et hujus victoria fuisse repulsum. Qui percussit. ADAM., hom. 4. Semgar percussit Allophylos in sexcentis viris, etc., usque ad ut confidenter dicas: Mihi autem absit gloriari, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And after him was Shamgar the son of Anath, which slew of the Philistines six hundred men with an ox goad: and he also delivered Israel.

In Context

30Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israël: et quievit terra octoginta annis.

Read all of Iudicum 3

Cross References

Judges 2:16Suscitavitque Dominus judices, qui liberarent eos de vastantium manibus: sed nec eos audire voluerunt,

Judges 4:3Clamaveruntque filii Israël ad Dominum: nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos.

Judges 5:8Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israël.]

Judges 10:11Quibus locutus est Dominus: Numquid non Ægyptii et Amorrhæi, filiique Ammon et Philisthiim,

Judges 11:4In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israël.

1 Samuel 4:1Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam: et egressus est Israël obviam Philisthiim in prælium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec, + 4.1 Et factum. Isræl, Vir videns Deum, vel fortis cum Deo, hi sunt credentes. Philistiim cadentes poculo, scilicet dæmones, qui poculo superbiæ inebriati et ipsi ceciderunt, et homines pervertere festinant. Contra quos Isræl, id est fideles ne cedant, sed superent, castrametantur juxta lapidem adjutorii, id est legem Christi, ubi lapis, id est Christus, invenitur, de quo: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes. Sed dum fideles in lege Domini meditantur, ut Deum inveniant adjutorem, Philisthiim venerunt in Aphec, id est furorem novum, tunc quia fideles immundi Spiritus divinis legibus amplius insistere conspiciunt, ideoque acriora ac nova certamina construunt, unde in suis viribus confidentes et in humana sapientia gloriantes, ac per hoc gratiam Evangelii contemnentes, quasi quatuor millia, immundi spiritus facile prosternunt. Juxta lapidem. Lapis adjutorii quem postea Samuel posuit in signum, quando primum auxiliatus est ei Dominus. Aphec. RAB. Locus est juxta vicum Esron civitatis Isræl, ubi dimicavit Saul in sorte Aser, et interpretatur furor novus vel apprehendens; qui enim iram Domini meruerunt, ab hostibus comprehensi sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iudicum 3:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 3:30Iudicum 3