Judges 4:8
Dixitque ad eam Barac: Si venis mecum, vadam: si nolueris venire mecum, non pergam. + 4.8 Si venis AUG., quæst. 29 in Jud. Quid est quod respondens Barac Debboræ ait, etc., usque ad: id est, facit mecum prospera per angelum? ADAM., hom. 5. Non ascendam, nisi tu ascenderis mecum. Vides quomodo illis prioribus prophetia detulit eloquia Dei, etc., usque ad, cui nomen Jahel, traditur Sisara.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 14:30Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. + 14.30 Et cum cœpisset, etc. Paululum relinquitur tentationi, ut augeatur fides; ut enim credidit se ejus imperio posse fluctibus sustentari, sic dum mergitur, posse ejus virtute salvari.