bible.software › Iudicum › Iudicum 8 › Iudicum 8:26
Iudicum 8:26
et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et præter torques aureas camelorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the weight of the golden earrings that he requested was a thousand and seven hundred shekels of gold; beside ornaments, and collars, and purple raiment that was on the kings of Midian, and beside the chains that were about their camels’ necks.
In Context
25Qui responderunt: Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, projecerunt in eo inaures de præda:
27Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israël in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam. + 8.27 Fecitque ex eo Gedeon ephod, etc., AUG., quæst. 41 in Jud. Quæritur quid sit Ephod vel Ephot, etc., usque ad ut sic interiret filiorum proles numerosa, sicut postea testatur Scriptura. AUG. Intelligendum est per prolepsim dictum esse quod fecerit Gedeon Ephod contra legem Dei ex auro quod devictis hostibus erat ablatum, ut simul diceretur unde erat aurum et quid de illo sit factum. Factum est enim hoc peccatum in fine dierum Gedeon: quando consecuta sunt mala quæ annectit Scriptura, postquam dixit quot annis in diebus Gedeon terra quievit. Postquam. ID., quæst. 43. Et factum est cum mortuus esset Gedeon, et aversi sunt filii Isræl, fornicati sunt post Baalim, et posuerunt ipsi sibi Baalberith testamentum ut esset eis in Deum, etc. Et Baalim, et Baalberith idola intelligenda sunt. Major ergo transgressio et fornicatio est a populo post mortem Gedeon, quam illo vivo propter Ephod. Quod et si illicite factum erat, tamen de sacramentis tabernaculi erat: hæc vero idololatria non habet falsam paternæ religionis defensionem. Unde etiam si non in fine temporis Gedeon Ephod factum est, sed ante factum est, ita Deus patienter tulit, ut pax in terra perseveraret, quia licet factum erat quod prohibuerat, non tamen longe recessum erat ab illo qui tale aliquid in tabernaculo suo in honorem suum fieri jusserat. Nunc vero graviora commissa, et apertam post idola fornicationem populi noluit esse impunitam.
Read all of Iudicum 8
Cross References
Esther 8:15Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et æriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque lætata est.
Ezekiel 27:7Byssus varia de Ægypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo: hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.
John 19:2Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum. + 19.2 Coronam de spinis imposuerunt. In spinea corona nostrorum notatur susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri voluit. Unde præcursor: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Spinæ namque in peccatorum significatione ponuntur. Unde Dominus: Terra tua spinas et tribulos germinabit Gen. 3.. Id est, conscientia tua punctiones, et aculeos vitiorum procreare non desistet.
Revelation 17:4Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus. + 17.4 Circumdata purpura. Id est regali veste: dicent se reges ut decipiant. Auro. Quia videbuntur divina sapientia illuminati. Poculum aureum, id est divinam Scripturam, qua potantur fideles ad salutem. Abominatione. Id est quæ, secundum illas expositiones, debent abjici ab hominibus, quia immunditiam carnis docent et fornicari a Deo.
Revelation 18:16et dicentes: Væ, væ civitas illa magna, quæ amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis:
This Verse In Other Editions
Study Iudicum 8:26