The Bible Software
bible.softwareLamentationesLamentationes 1 › Lamentationes 1:11

Lamentationes 1:11

Caph Omnis populus ejus gemens, et quærens panem; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis !

Vulgata (Latina)

In The King James Version

All her people sigh, they seek bread; they have given their pleasant things for meat to relieve the soul: see, O LORD, and consider; for I am become vile.

In Context

10Jod Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.

12Lamed O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.

Read all of Lamentationes 1

Cross References

Deuteronomy 28:52et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus:

2 Kings 6:25Factaque est fames magna in Samaria: et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis. + 6.25 Factaque fames, etc. AUG., serm. 211, de temp. Dum a cultu Dei gens iniqua discedit, horrenda fame comprimitur, et justa necessitate turbatur. Cur famem, o miserrime, pateris? Cur tanta penuria laceraris? Crescit famis quotidie pœna, quia quotidie crescit et culpa. Perseverant flagella, quia in populo perseverant et delicta. Deinceps vita peccata, delicta compesce, ad Deum convertere, relinque idolum: tunc poteris hostes divino adjutorio vincere. Nec quisquam nocere poterit ulterius, si damnato scelere, divinus in te germinaverit cultus. Proh nefas! horrenda cadavera et columbarum stercora peccator populus vescitur, nec Dei cultum quærit. Inquinatas carnes et horrendas escas fames et necessitas poscit; et adhuc figmentum duritia colit. In cibum pietas vertitur, in pabulum suscepta soboles commutatur. Ante parricidium geritur, quam ad funestas epulas veniatur. Innocens sanguis effunditur, ut parentum fames rabida saginetur.

Jeremiah 19:9Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum: et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia in qua concludent eos inimici eorum, et qui quærunt animas eorum.]

Jeremiah 52:6Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem, et non erant alimenta populo terræ.

Lamentations 1:19Coph Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Lamentationes 1:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Lamentationes 1:10Lamentationes 1Lamentationes 1:12 →