Leviticus 11:31
Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum: + 11.31 Qui tetigerit, etc. Si naturaliter essent immunda, immundus esset viventia etiam qui tangeret. Morticina talium actiones sunt, id est, dolus, furtum, duplicitas, et hujusmodi in quibus mors animæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 11:24et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum:
Leviticus 15:15qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui. + 15.15 Coram Domino ut emundetur. Secundum voluntatem et legem Dei, super quæ peccavit, emundatur pœnitendo, sacrificia orationum offerendo, et deinceps recte vivendo et perfecte sapiendo.
Leviticus 17:15Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet. + 17.15 Anima quæ comederit, etc. Superius dictum est: Quæ tetigerit morticina a bestiis capta, id est, qui in talibus communicaverit: hic autem dicitur: Anima quæ comederit; totum scilicet peccatum suum fecerit, et ex eo voluntatem suam expleverit.
Numbers 19:7Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. + 19.7 Et tunc demum lotis vestibus. ID. Potest intelligi, etc., usque ad recte, Colliget autem cineres vaccæ vir mundus, etc. AUG. Lavabit vestimenta sua sacerdos, etc., usque ad resurrectioni eam velut cremationi mandantes.