Leviticus 13:34
Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum: lotisque vestibus suis, mundus erit. + 13.34 Si die septimo. Quia verbum in quo delinquitur, si semel negat qui peccavit, dijudicari non oportet. Quis enim reum judicat per quod confessus est lingua, voluntate se protulisse negat? Lotisque vestibus mundus erit, etc. HIERON. Alia ante baptismum commissa, etc., usque ad de quo dicitur: Qui peccat in Spiritum sanctum, non remittetur ei, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis.
35Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,
Cross References
Jude 1:22Et hos quidem arguite judicatos: