The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 13 › Leviticus 13:57

Leviticus 13:57

Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi. + 13.57 Lepra volatilis. GREG., hom. X in Ezech. Aliquando nos mala egisse cognoscimus et vitamus, etc., usque ad per immoderatam continentiam ad iracundiæ vitium transit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if it appear still in the garment, either in the warp, or in the woof, or in any thing of skin; it is a spreading plague: thou shalt burn that wherein the plague is with fire.

In Context

56Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet. + 13.56 Abrumpet eum. Per pœnitentiam abscindet passionem; superbia abrumpitur, admota humilitate; vana gloria, amota adulatione, et vana laude.

58Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt.

Read all of Leviticus 13

Cross References

Matthew 3:12Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. + 3.12 Cujus ventilabrum. Ventilabrum in manu est examen judicii quo discernuntur leves et vacui a fructu boni operis. In manu, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Permundabit, id est, quotidie a variis tentationibus mundat. Vel, Permundabit, dum ob manifesta peccata perversus de Ecclesia ejicitur, vel post mortem damnatur. Paleas autem. Paleæ de origine unde et triticum oriuntur, id est de semine, zizania vero de diversa. Paleæ ergo sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non sunt: zizania vero qui et opere et professione secernuntur ab electis. De his dicitur: Qui non credit, jam judicatus est, et ideo non fit hic mentio de illis. Inexstinguibili. Quia non exstinguetur neque exstinguet cruciatos, sed æternaliter puniet. Dicitur autem ad differentiam illius de quo dicitur: Igne nos examinasti Psal. 65., etc.

Matthew 25:41Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:

Revelation 21:27Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni. + 21.27 Non intrabit in eam. Dicta honestate civitatis, ne quisquam falsus frater ad aliquem horum graduum pertingere præsumeret, determinat qui sunt intraturi, qui non.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 13:57

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 13:56Leviticus 13Leviticus 13:58 →