The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 15 › Leviticus 15:1

Leviticus 15:1

Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: + 15.1 ISICH. LXX sic, etc., usque ad in virum perfectum, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD spake unto Moses and to Aaron, saying,

In Context

2Loquimini filiis Israël, et dicite eis: Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit. + 15.2 GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 15, tom. 2. Vir qui patitur, etc. Quid est sermo nisi semen? etc., usque ad quam perpetuæ mercedis fructum. ISICH. Quia multæ species sunt pravæ doctrinæ, etc., usque ad si particeps fuerit doctrinæ ejus sequens discipulos ipsius.

Read all of Leviticus 15

Cross References

Leviticus 13:1Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens: + 13.1 Locutusque est Dominus. ISID. Semel loquitur Deus, et duo audiuntur: Spiritum audit Moyses, ut sublimior; litteram, Aaron, ut inferior, qui litteram nuntiat populo. Unde ipse loquetur ad populum, et erit os tuum, tu autem eris in his quæ ad Deum pertinent Exod. 4..

Hebrews 1:1Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: + 1.1 Argumentum In primis videndum est cur apostolus Paulus in hac epistola scribenda non servaverit morem suum, ut vel vocabulum nominis sui, vel ordinis describeret dignitatem. Hæc causa est: quod ad eos scribens qui ex circumcisione crediderant, quasi gentium apostolus et non Hebræorum, sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, meritum officii sui noluit anteferre. Simili etiam modo Joannes apostolus propter humilitatem, in epistola sua nomen suum eadem ratione non prætulit. Hanc autem epistolam ad Hebræos conscriptam, Hebraica lingua fertur Apostolus misisse: cujus sensum et ordinem retinens Lucas evangelista, post excessum beati apostoli Pauli Græco sermone composuit. Olim. Non est novum. Deus, qui est invariabilis tunc et nunc. Loquens. Dicit: loquens, in præsenti, quia quod tunc etiam nunc. Patribus. Id est iis qui carne et cultu Dei patres nobis sunt. In prophetis. Non enim ipsi, sed Deus in eis. Multifarie. Id est multotiens Abrahæ, Isaac, Jacob et cæteris, ac eisdem sæpe. Multisque modis. Quia modo per somnia, ut Danieli: modo aperta voce, ut Moysi: modo interiori inspiratione, ut David.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 15:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Leviticus 15Leviticus 15:2 →