Leviticus 15:25
Mulier, quæ patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel quæ post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu subjacet huic passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo. + 15.25 Mulier quæ, etc. Quia fluxum seminis patientem, obscena et corrumpentia docentem diximus; et Judaica utentem doctrina de quo semen coitus egreditur; restant qui Gentilium doctrinam spargunt, quæ opportune fluxus sanguinis dicitur, quasi seductio idololatriæ: gaudent enim dæmones sanguine.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Omne stratum, in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit.
Cross References
Matthew 9:20Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. + 9.20 Mulier quæ. Salutem Judæis paratam, spe certa præripuit gentilitas. Duodecim annis. Duodecim annis fluxit, sicut et illa filia creverat duodenis: quia ex quo Synagoga cœpit Deo famulari, cœpit gentilitas idololatria et peccato pollui. Accessit. Credidit, dixit, quia his tribus fide et opere omnis salus acquiritur.
Mark 7:20Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.