bible.software › Leviticus › Leviticus 17 › Leviticus 17:2
Leviticus 17:2
Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israël, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Speak unto Aaron, and unto his sons, and unto all the children of Israel, and say unto them; This is the thing which the LORD hath commanded, saying,
In Context
1Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: + 17.1 Et locutus est, etc. Præsenti lege demonstratur quia non tantum Moysi, sed omnibus communiter loquitur Dominus. Omnes scire cupit quod omnibus expedit, legem scilicet temporalem esse, et expleto suo tempore, observari supervacue. Expletio vero temporis perfecta, destructio loci in quo sacrificia præcepit offerri, intimando eum qui extra castra, sive foris, tantum extra tabernaculum testimonii sacrificaverit, interire de populis suis, ut scilicet, destructo tabernaculo et loco, sacrificia finem habeant. Sanctas vero actiones et quæ ædificant humanam mentem, ut patrem et matrem honorare, et proximos diligere, et similia, loco non circonscripsit, quia semper prosunt, et cum Evangelio conveniunt. Quicunque ergo nunc figuras agunt destructi loci, sanguinem effundunt, et communem conversationem maculant, in communi peccant; sicut qui sanguinem fundunt, eorum quoque sanguinem fundunt, quos exemplo suo in errorem mittunt.
3Homo quilibet de domo Israël, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra, + 17.3 Homo quilibet, etc. Quasi figuræ legis temporales sunt, et in loco certo sunt, quo destructo non possunt manere. Si occiderit ovem. AUG., quæst. 56 in Levit. Non de his dicit, etc., usque ad quidquid in hac re fecit, contra legem esse non potuit, quia dator est legis.
Read all of Leviticus 17
Cross References
1 Chronicles 23:13Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 17:2