Leviticus 21:20
si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus. + 21.20 Si gibbus. ID. Terrena sollicitudine pressus ad superna non respiciens, inferiora tantum inspiciens. Si lippus. Lippus, cujus ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed operatio carnalis obscurat. In lippis enim pupillæ sanæ sunt, sed humore defluente palpebræ grossescunt, cujus crebra infusione acies etiam pupillæ vitiatur. Si albuginem. ID. Albuginem habet qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiæ vel justitiæ cæcatur. Pupilla enim nigra videt, alba non videt: quia sensus humanæ cogitationis si stultum se vel peccatorem intelligit, cognitionem intimæ claritatis apprehendit: si candorem justitiæ vel sapientiæ sibi attribuit, a superna cognitione se excludit. Si jugem scabiem. ID. Cui scilicet petulantia carnis sine cessatione dominatur in mente. In scabie namque fervor viscerum ad cutem trahitur, in quo luxuria signatur, quia similiter cordis tentatio ad operationem prosilit. Si impetiginem in corpore. GREG. Past., part. 1, cap. 11. Impetiginem habet in corpore, etc., usque ad quia per omnia vitia animum supplantat. Radix enim omnium malorum est cupiditas I Tim. 6.. Vel herniosus. Alii, ponderosus, quia scilicet turpitudinem non exercet in opere, sed adhuc continua cogitatione gravatur in mente: qui totis cogitationibus ad lasciviam defluit, tanquam in corde gestans pondus turpitudinis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 22:24Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
Deuteronomy 23:2Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem.