Leviticus 22:8
Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
Cross References
Exodus 22:30De bobus quoque, et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.
Leviticus 7:24Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. + 7.24 In varios usus. Non solum bonorum imitando opera, sed etiam malorum nobis in exemplum trahendo. Legimus enim Herodem natalis sui diem celebrasse, et epulas sanguine fœdasse Matth. 14.: tale desiderium in usum habemus ut caveamus, sed econtrario nostri natalis diem quo in paradiso fuimus, cum luctu et afflictione memoremus. Pharisæus superbiens ait: Gratias ago tibi, quia non sum sicut cæteri homines, etc. Luc. 18. Nos econtrario dicamus: Deus, miserere mei, quia non sum similis servis tuis, qui angelicam ducunt vitam in terris.
Leviticus 17:15Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet. + 17.15 Anima quæ comederit, etc. Superius dictum est: Quæ tetigerit morticina a bestiis capta, id est, qui in talibus communicaverit: hic autem dicitur: Anima quæ comederit; totum scilicet peccatum suum fecerit, et ex eo voluntatem suam expleverit.
Ezekiel 44:31Omne morticinum, et captum a bestia, de avibus et de pecoribus, non comedent sacerdotes.