Leviticus 26:1
Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. + 26.1 Non facietis. Cultum idolorum tam visibilium quam invisibilium prohibet. Sculptile. ISICH. In ædificiis domorum et possessionibus agrorum aliquam vestri memoriam sculpere cupientes. Nec insignem. ID. Cumulum auri et argenti aut pretiosorum lapidum in quibus seducuntur avari, sic ut Gentiles in idolis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 20:23Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
Exodus 34:17Deos conflatiles non facies tibi.
Leviticus 19:4Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester.
Deuteronomy 4:16ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminæ: + 4.16 Sculptam similitudinem. AUG., quæst. 4 in Deut. Forsitan his duobus vocabulis unam rem significavit, etc., usque ad quod de hominibus usitatum est.
Deuteronomy 16:21Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui. + 16.21 Non plantabis. Occasionem idololatriæ amputat. Solebant enim gentes immolare, et in delubris statuas adorare. Lucum. ISID. Nemus, frondentes arbores infructuosæ, etc., usque ad nec permittit fictionem falsitatis vel erroris veritati catholicæ sociare.
Judges 18:30Posueruntque sibi sculptile, et Jonathan filium Gersam filii Moysi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suæ.