Leviticus 26:22
immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:6Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. + 26.6 Et gladius non. ISICH. Quia pax erit in finibus vestris; modo ex concupiscentiis sunt bella et lites.
Judges 5:6In diebus Samgar filii Anath, in diebus Jahel quieverunt semitæ: et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios. + 5.6 In. Quievisse dicuntur semitæ, quæ in diebus Samgar ducis Isræl præoccupatæ erant ab hostibus et non audebant in domum Domini ad orationem ascendere; a quibus non scribitur Samgar plene liberasse.
2 Kings 17:25Cumque ibi habitare cœpissent, non timebant Dominum: et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos.
Isaiah 24:6Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. + 24.6 Maledictio vorabit terram. Sicut in principio benedixit Deus omni creaturæ, sic in fine maledicit his qui terreni sunt; nec peregrini, sed habitatores terræ: et qui in ea peccant, obliti conditionis suæ contra se mutuo debacchantes. Et pauci remanebunt, qui habeant imaginem cœlestis.
Jeremiah 15:3Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia cæli et bestias terræ ad devorandum et dissipandum. + 15.3 Et visitabo super eos. HIER. Quatuor plagas, quibus populus Judæ traditus est, etiam Ezechiel propheta demonstrat, gladium, etc., usque ad ut Creatore neglecto non universa creatura consurgeret in peccatores.
Ezekiel 5:17et immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem: et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum.