Leviticus 26:36
Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, + 26.36 Terrebit eos. Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum. Sonitus folii volantis. Hyperbole: quia etiam levissima quæque formidabunt. Cadent nullo persequente. Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:7Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis. + 26.7 Inimicos. ID. Occisi jejunio, oratione, et similibus; unde: Hoc genus non ejicitur nisi cum oratione et jejunio Matth. 17.. Corruent. LXX: In conspectu vestro morte vestra, scilicet mortificatis membris vestris, quæ sunt super terram, id est, fornicatione, immunditia, et hujusmodi Col. 3..
Deuteronomy 1:44Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma.
Joshua 2:9Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ.
1 Samuel 17:24Omnes autem Israëlitæ, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde.
2 Chronicles 14:14et percusserunt civitates omnes per circuitum Geraræ: grandis quippe cunctos terror invaserat: et diripuerunt urbes, et multam prædam asportaverunt.
Psalms 53:6Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ. + 53.6 Ecce enim. CASS. Diapsalmus. Quid sibi et Ziphæis faciat Deus unde solvit laudes. Adjuvat. AUG. Quod ipsi nesciunt inter quos lateo; sed hoc quod me adjuvat viderent, si Deum ante oculos ponerent. 1