Leviticus 27:31
Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum. + 27.31 Si quis. ID. Secundum litteram multa obscura et insolubilia legislator interposuit, etc., usque ad et poma arborum secundum tempus suum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And if a man will at all redeem ought of his tithes, he shall add thereto the fifth part thereof.
In Context
Cross References
Leviticus 27:27Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta æstimationem tuam, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum. + 27.27 Quod si immundum. ISICH. Peccator, qui nec legem sicut oportet meditatur, nec distinguere conatur. Quicunque ergo vehementer obediens est patri, domino aut magistro: nec tamen legem meditatur aut distinguit, primogenitus quidem in pecoribus est, sed immundus est. Et addet quintam partem pretii. Doctrinam ei cum intellectu offerens, et sapienter regens. Insensati enim patris, domini aut magistri est, obedientiam eos, qui ad se pertinent, subditos non docere, et eorum vitam ut operentur secundum legem non disponere. Addat igitur subjectioni et doctrinæ intellectum: ipse enim solus in præsenti mundus est. Ideo ait: Addet quintam partem pretii. Habet enim obedientia pretium: ideo non dixit: æstimabit eum sacerdos, sicut supra.